Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- et taetris collecta cibis annique vapore
- saeviat aucta lues et miles probra superbus
- ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
- non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
- docta subire fames aut praedae luctus ademptae
- aut pudor aut dictis movere procacibus irae,
- ut male temptato totiens se credere campo
- comminus auderet. nulla est victoria maior,
- quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
- iamque frequens rarum decerpere transfuga robur
- coeperat inque dies numerus decrescere castris,
- nec iam deditio paucis occulta parari,
- sed cunei totaeque palam discedere turmae.
- consequitur vanoque fremens clamore retentat
- cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex
- cum fletu precibusque ciet veterumque laborum
- admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
- defixoque malis animo sua membra suasque
- cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
- Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces
v.2.p.92