Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- reddita libertas orbi, vindicta parenti.
- Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum
- Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
- nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
- adventus nunc sacra tui libet edere Musis
- grataque patratis exordia sumere bellis.
- Iam Pollentini tenuatus funere campi
- concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
- luce, tot amissis sociis atque omnibus una
- direptis opibus, Latio discedere iussus
- hostis et inmensi revolutus culmine fati
- turpe retexit iter, qualis piratica puppis,
- quae cunctis infensa fretis scelerumque referta
- divitiis multasque diu populata carinas
- incidit in magnam bellatricemque triremim,
- dum praedam de more putat; viduataque caesis
- remigibus, scissis velorum debilis alis,
- orba gubernaclis, antennis saucia fractis
- ludibrium pelagi vento iactatur et unda,
- vastato tandem poenas luitura profundo:
v.2.p.84