In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. in lucem, foetere mero, dispergere plausum
  2. empturas in vulgus opes, totosque theatris
  3. indulgere dies, alieni prodigus auri.
  4. at soror et, si quid portentis creditur, uxor
  5. mulcebat matres epulis et more pudicae
  6. coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
  7. hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
  8. consulit, huic curas et clausa palatia mandat
  9. ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
  10. regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
  11. Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
  12. senserat et primi laxabant germina flores,
  13. iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
  14. ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
  15. Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
  16. v.1.p.192
  17. sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
  18. unde tamen tanta sublimes mole redibant,
  19. ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
  20. ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
  21. arva cruentato repetebat Thracia curru: