In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
- cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes
- ut se posse putent, nec belua taetrior ulla
- quam servi rabies in libera terga furentis;
- agnoscit gemitus et poenae parcere nescit,
- quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
- adde, quod eunuchus nulla pietate movetur
- nec generi natisve cavet. dementia cunctis
- in similes, animosque ligant consortia damni;
- iste nec eunuchis placidus. Sed peius in aurum
- aestuat; hoc uno fruitur succisa libido,
- quid nervos secuisse iuvat? vis nulla cruentam
- castrat avaritiam. parvis exercita furtis
- quae vastare penum neglectaque sueverat arcae
- claustra remoliri, nunc uberiore rapina
- peccat in orbe manus. quidquid se Tigris ab Haemo
- dividit, hoc certa proponit merce locandum
- institor imperii, caupo famosus honorum.
- hic Asiam villa pactus regit; ille redemit
- coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna