de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. conceditque libens, meritis seu praemia poscant
  2. seu punire velint. posito iam purpura fastu
  3. de se iudicium non indignatur haberi.
  4. sic docuit regnare socer, sic cauta iuventae [*]()120
  5. frena dedit, teneros sic moribus induit annos
  6. verior Augusti genitor, fiducia belli,
  7. pacis consilium : per quem squalore remote
  8. pristina Romuleis infloruit artibus aetas,
  9. per quem fracta diu translataque paene potestas
  10. v.2.p.52
  11. non oblita sui servilibus exulat arvis,
  12. in proprium sed ducta larem victricia reddit
  13. fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
  14. auspiciis capitique errantia membra reponit.
  15. Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,
  16. qua nihil in terris complectitur altius aether,
  17. cuius nec spatium visus nec corda decorem
  18. nec laudem vox ulla capit ; quae luce metalli
  19. aemula vicinis fastigia conserit astris ;
  20. quae septem scopulis zonas imitatur Olympi ;
  21. armorum legumque parens quae fundit in omnes