de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Nee minor in caelo chorus est ; exultat uterque
- Theodosius divique tui ; Sol ipse quadrigis
- vere coronatis dignum tibi praeparat annum.
- Est ignota procul nostraeque impervia menti,
- vix adeunda deis, annorum squalida mater,
- inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto
- suppeditat revocatque sinu. complectitur antrum,
- omnia qui placido consumit numine, serpens
- perpetuumque viret squamis caudamque reductam
- ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
- vestibuli custos vultu longaeva decoro
- ante fores Natura sedet, cunctisque volantes
- dependent membris animae. mansura verendus
- scribit iura senex, numeros qui dividit astris
- et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt
- ac pereunt fixis cum legibus. ille recenset,
- incertum quid Martis iter certumque Tonantis
- prospiciat mundo ; quid velox semita Lunae
- pigraque Saturni ; quantum Cytherea sereno
- curriculo Phoebique comes Cyllenius erret.
v.2.p.34