de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- purpureis virgo. stabat pater inde tropaeis
- inclitus; inde pium matris regina gerebat
- obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
- tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
- astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis
- erupisse solo, cum floribus aequora vernis
- Bosphorus indueret roseisque evincta coronis
- certantes Asiae taedas Europa levaret.
- Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
- iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
- talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
- cui neque luxuries bello nec blanda periclis
- otia nec lucis fructus pretiosior umquam
- laude fuit. quis enim Visos in plaustra feroces
- reppulit aut saeva Promoti caede tumentes
- Bastarnas una potuit delere ruina?
- Pallantis iugulum Turno moriente piavit
- Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
- irato vindicta fuit vel quaestus Achilli.
- tu neque vesano raptas venalia curru