de Bello Gothico

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. pollicitus patrii numen iuraverat Histri
  2. non nisi calcatis loricam ponere rostris.
  3. o rerum fatique vices ! qui foeda parabat
  4. Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit
  5. coniugibus permixta trahi ; qui mente profundas
  6. hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse
  7. praeda fuit ; nostri quondam qui militis auro
  8. adgressus temptare fidem, desertus ab omni
  9. gente sua manibusque redit truncatus et armis.
  10. Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri,
  11. si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum
  12. iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
  13. quae vindicta prior quam cum formido superbos
  14. flectit et adsuetum spoliis adfligit egestas ?
  15. sed magis ex aliis fluxit dementia causis,
  16. consulitur dum, Roma, tibi. tua cura coegit
  17. inclusis aperire fugam, ne peior in arto
  18. saeviret rabies venturae conscia mortis ;
  19. nec tanti nomen stirpemque abolere Getarum,
  20. ut propius peterere, fuit. procul arceat altus