de Bello Gothico
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- luppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini
- barbaries oculis saltem temerare profanis
- possit et arcanum tanti deprendere regni.
- Quamquam, si veterum certamina rite recorder,
- tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent
- et proprio late florerent milite patres,
- semper ab his famae petiere insignia bellis,
- quae diversa procul tuto trans aequora vires
- exercere dabant : currus regumque catenae
- inter abundantis fati ludibria ductae.
- at vero Italiam quotiens circumstetit atrox
- tempestas ipsumque caput laesura pependit,
- non illis vani ratio ventosa furoris,
- sed graviter spectata salus ductorque placebat,
- non qui praecipiti traheret semel omnia casu,
- sed qui mature vel laeta vel aspera rerum
- consilio momenta regens, nec tristibus impar
- nec pro successu nimius, spatiumque morandi
- vincendique modum mutatis nosset habenis.
- cautius ingentes morbos et proxima cordi 120
v.2.p.134