Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- quod timuit, iam totus erat ; saevusque Damastor,
- ad depellendos iaculum cum quaereret hostes,
- germani rigidum misit pro rupe cadaver.
- Hic vero interitum fratris miratus Echion
- inscius, auctorem dum vult temptare nocendo,
- te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli
- bis licuit. meruit sublata audacia poenas
- et didicit cum morte deam. sed turbidus ira
- Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox,
- ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.
- hunc mucrone ferit dea comminus ; ac simul angues
- Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum
- pars moritur ferro, partes periere videndo.
- Ecce autem medium spiris delapsus in aequor
- Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon,
- scilicet ad superos ut torqueat improbus axes,
- horruit Aegaeus ; stagnantibus exilit antris
- longaevo cum patre Thetis desertaque mansit
- regia Neptuni famulis veneranda profundis.
- exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae,