Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas.
  2. et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae,
  3. quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
  4. torpuit et maduit prodigiosa silex ?
  5. quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
  6. interior glacies quo liquefacta Noto ?
  7. gemma quibus causis arcano mobilis aestu
  8. vel concreta fuit vel resoluta gelu ?