De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus. posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.

ueneficorum quorundam, ut aiunt, haec consuetudo est, ut in poculis quae conficiunt uenenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur, et dum quis mellis dulcedine capitur ueneni peste perimatur. ita ergo et tu dicens: diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, oras quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis, ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant.

dei nomen [*]( 2 et om. M gignenti M gignentes p 4 obicis Mv ne v 7 nil Np 8 sufficit M 9 occulciores NM 10 et] atque Mx insidiores M 11 saltem Np 14 deablif M lic] meat Npv ymagine p 15 sua post statua om. p 16 reparauit M imagine p formanit... 17 semine om. M 18 nascitur M fort. recU 19 enim v ; om. NMp per unum hominem mors M ideo om. Np 20 quorumdam p 25 dtta M corrumptionem p aic] aicut Npv 26 ympgine p 27 ora v peatilenti dulcedin M quodam N 28 aurientes NM 29 pemitioM Np )

362
obicis ut religionis nomine mentiaris, sancta praemittis ut peruersa suadeas et confitendo deum id efficias, ut eum ipsum neges quem confiteris. quis enim non uidet quo eas, quid moliaris? dicis quippe: doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.

hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu praelocutionibus blandis fallax insidiator egisti, ut deum in praecedentibus nominans ad hominem in consequentibus peruenires, et eum ipsum solitarii hominis contumelia post afficeres cui subdolae humilitatis officio honorem dei antea detulisti- . dicis ergo quod imaginem dei, quam diabolus proiecerit in corruptionem, pietas diuina repararit: corruptam enim inquis reparat imaginem.

iam hoc quam subdole quod ais corruptam reparat imaginem, scilicet ut persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa imagine fuerit cui reparatio praestabatur. ac per hoc idem tantummodo uis esse dominum quod Adam, nihil plus imaginis reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. denique quid agas, quid moliaris, sequentibus probas dicens: sine semine formauit naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat.

simuem ln ommous et parem Adae dominum Iesum fuisse asseris: illum utique sine semine et hunc sine semine, illum hominem solum et hunc hominem solitarium. ac per hoc uides te diligenter cauisse ac prospexisse, ne dominus Iesus Christus aut maior in aliquo Adae aut forte melior putaretur; cum ita eos sibi mensuris paribus [*](1 praemitis M1 2 persundeas Mv dum M pum] cum M 4 sicut Npx 5 corrumptam p reparat M 8 humanam om, M 10 haetn M 11 exegisti M1 14 subdole NM delulissps Mv 16 corrumptionem p (ita saepe) 18 corruptAin cui reparat M nil M 21 oil M 23 quod moliariB N 24 natura N1 25 humanam om. Np 26 aede N 29 earuisse p 30 ade M Adamo f )

363
conparaueris, ut derogaturum te quodammodo Adae aliquid crederes, si ei deum quippiam praetulisses.