De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Iohannes, Constantinopolitanorum antistitum decus, cuius sanctitas absque ulla gentiliciae persecutionis procella ad martyrii merita peruenit, quid de filii dei incarnatione senserit ac praedicarit ausculta. et illum, inquit, quem, si nuda deitate uenisset, non caelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, inlaesa uirginis uiscera portauerunt.

huius ergo fidem atque doctrinam, si L aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras, cuius utique amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit, quia, cum de Antiochena ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex qua illum ante praelegerat, recepturam se in te credidit, quidquid in illo habere desisset. nonne, quaeso, hi omnes quasi prophetico olim spiritu ad confutandas blasphemias tuas cuncta dixerunt? tu enim dominum saluatoremque nostrum Christum esse clamitas non deum, illi autem Christum dominum uerum deum: tu Mariam Christotocon, non theotocon esse blasphemas, illi [*]( 6J 1. O. p. 275: πολλοὶ ϒοūv ᾱϒιοι ϒεϒόvαστxa: xaOapol πάσηςάμαρτίας \'Ιερεμίας δὲ xαὶ 2x xοιλίας ήϒάσθη xσὶ Μωά́vvηςε̄τι xuοροροúμεvo; ὲσxίρτηστv ὲv ὰϒαλλιάσει ὲπὶ τη̄ ρωvης Μαρίας.16] ? ? ) [*]( 1 dupplicem p 2 eadem N: eodem pv saluatoris scripsi: saluatore Npv 4 eumsit N 6 ieremias p 9 theotocae (-e) Np uerbia] uerbuin N 11 sumsisse N 13 antisticum N 15 martirii Np 16 asculta p 19 etiatnsi v21 reliosa Nl 22 se tibi Np 23 quicquid p 24 desistet N dixisset p desiisset 11 25 coufutandas a; confuteodas N confundendas pv 28 maria Nl illi ita] illud a p confund,ndaspI12smariaN\'IIIiita]IIIndaPi )

389
ita Christotocon non negant.

ut theotocon esse cognoscant, non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et uerba rerum, ut aperte intellegamus olim aduersus blasphemias tuas munimen a deo inexpugnabile praeparatum, quod uenturam quandoque uim haereticae impugnationis parato iam muro frangeret ueritatis., et tu, o impiissime atque inpudentissime praeclarae urbis contaminator et catholicae ac sanctae plebis grauis et exitiosa contagio, stare in ecclesia. dei ac loqui audes, et blasphemiis ac furiosis uocibus tuis sacerdotes semper inlaesae fidei et catholicae confessionis infamas, dicens magistrorum priorum uitio plebem Constantinopolitanae urbis errare?

tu ergo emendator priorum antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.