De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Rufinus quoque, Christianae philosophiae uir, haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de domini natiuitate testatur: filius enim, inquit, dei nascitur ex uirgine, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem deumque mediante generatus. numquid obscure deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi sacerdos ut autem homines, inquit, nascerentur ex deo, primum ex ipsis natus est deus: Christus enim deus. et Christus natus ex hominibus non quaesiuit nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in caelo, natus ex deo per quem efficimur, et natus ex femina per quem reficeremur.

item illic: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. quid ergo miraris, quia homines ex deo nascuntur? attende ipsum deum natum ex [*]( 2| Prou. 9, 1. 15] cap. 13. 20] iu euaug. loh. tractat. U, 15. 25] 1. c. Ioh. 1, 14. ) [*]( 1 obumbrauit N nascitur in te M 4 blasphcmiae qua ... cap. 31, 1 etsi nunc praesentia non desunt in M 5 est om. p mensium p1 i hieronimus N ieronimus p 6 puraeque o 7 hisdem Np 8 esse om. p 10 uidetur v 11 hisdem Np 13 ruffinus p haut 15 ergo Jtufin. inquid N 17 media Rufin. 19 hippone Np magnus sacerdos v 20 primo Aug. 21 ipsius pl et om. p 22 quacsiuit quidem nisi Aug. 24 efficeremur Aug. 25 reficeremus Nl )

386
hominibus. item eiusdem in epistula ad Uolusianum: sed! et ipse Moyses et ceteri prophetae ueracissime dominum Iesum prophetauerunt et ei gloriam magnam, dederunt. hunc non tamquam parem sibi nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plene, dominum deum omnium et hominem propter homines factum uenturum pronuntiauerunt. qui propterea et ipse talia facere uoluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat, si ipse non faceret. sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de uirgine, a mortuis resurgere, in caelum ascendere. hoc deo qui parum putat, quid plus expectet ignoro.