De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hieronymus, catholicorum magister, cuius scripta per uniuersum mundum quasi diuinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium dei, inquit, filius pro nostra salute. hominis factus est filius. decem mensibus in utero ut nascatur expectat, et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. item ipsius in commento Esaiae: dominus enim uirtutum, qui est rex gloriae, ipse descendit in uterum uirginalem et ingressus est et egressus orientalem portam, quae semper clausa est, de qua Gabrihel dicit ad uirginem: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi [*]( 8] II, 1. 20] epist. 22, 39. 24] lib. III, cap. 7, u. 14 (haud paucis mutatis). 26] cf. Ezech. 44,1. 28] Lnc. 1, 35. ) [*]( 2 uirginitas] diuinitas N 3 parturientis M 4 euacuatur p 8 euuangelii p 9 electa p et Ambros. dominum Ambros. uirgo N 10 dei mariam p 12 aliena Mp 13 ipsa M 14 magister fidei Mv et om. M 15 eum esse quem Np 16 et om. M causa M 18 hieronimus N iheronimus M ieronimus p scribta N 20 eustochiam N 23 praesepii Mv 24 commeutario Mv ysaie p 25 utero N 27 quo Mv gabriel p )

385
obumbrabit tibi. propterea, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei, et in Prouerbiis: sapientia aedificauit sibi domum.

compara noc, si placet, aoctnnae tuae, immo blasphemiae qua ais: deus enim mensum creator est et non mensum p-artus. ecce enim Hieronymus, uir sicut maximae scientiae, ita probatissimae purissimaeque doctrinae, isdem prope uerbis, quibus tu dei filium mensum partum negas, ille partum mensum esse testatur. decem enim inquit mensibus in utero ut nascatur expectat. sed parua tibi forsitan uiri huius uideatur auctoritas: idem omnes atque isdem uerbis putato dicere, quia, quicumque dei filium partum esse uirginis non negat, partum esse mensum confitetur.