De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ambrosius, eximius dei sacerdos, qui a manu domini non recedens in dei semper digito quasi gemma rutilauit, in libro qui est ad uirgines ita memorat: fraternus meus candidus et rubeus, candidus quia patris splendor est, rubens quia partus est uirginis. memento tamen in eo antiquiora diuinitatis insignia quam corporis sacramenta. non enim coepit ex uirgine, sed qui erat, uenit in uirginem.

item ipsius in natale domini: uidete miraculum matris dominicae: uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo cum parturiit, uirgo grauida, uirgo post partum, sicut in Ezechiele dicitur: et porta erat [*]( 2] hoc prooemium bodio non extat : of. Migne, Patrol. Lat. VUII, p. 912. 18] I. 46. Cant. 5, 10 (LXX). 23] ? ? 26] Ewch. 44, 2. ) [*]( 1 ne noti deus Hilar. in eiasdem in M 2 pono M proemio p puuangolii p matheum N mattlm p 6 tercio M 7 congru I gruump 8 hapc quidem] equidem M 11 et om. M 12 est ante ei om. Np 13 conuenieuoia M 14 execucio p exsecusationem J( exeeutionem p 16 dei om. M domiui] dei M 18 fratruelis N1 frater Mv 19 et 20 robeus NI 19 est om. Ambros. 20 antiquiora in eo Mv 22 quia non coepit a Ambros. cępit NM cepit p 23 natele N natali a 25 cum N: om. M dum p parturit Mpv 26 hieteehiele N ielecbielc p et om. p ) [*]( 32* )

384
clausa et non est aperta, quia dominus transiuit per eam. gloriosa uirginitas et praeclara fecunditas. dominus mundi nascitur, et nullus est gemitus parientis: uacuatur uterus, infans excipitur, nec tamen uirginitas uiolatur. fas erat ut deo nascente meritum cresceret castitatis, nec per eius egressum uiolarentur integra, qui uenerat sanare corrupta. item in expositione euangelii secundum Lucam: quod ea potissimum lecta est ut deum pareret, quae erat desponsata uiro.

natum certe ex uirgine deum praedicat, matrem Mariam dei nominat. et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis uox tua qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis uocatur, humanitas est quod natum est, non deus. ecce eximius fidei magister et hominem dicit eam esse quae genuit et deum docet esse qui natus est, et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.