De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tempus tandem est finem libro, immo uniuerso° operi inponere, si pauca tamen sanctorum uirorum atque inlustrium sacerdotum dicta subdidero, ut id, quod auctoritate testimoniorum sacrorum ia.m approbauimus, etiam fide praesentis temporis roboremus.

Hilarius, uir uirtutum omnium atque ornamentorum et sicut uita, ita etiam eloquentia insignis, qui et magister ecclesiarum et sacerdos non per sua tantum merita, sed etiam per profectus creuit aliorum et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per inuictae fidei fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem, in libro fidei primo deum uerum ex deo uero dominum Iesum Christum et ante saecula natum et postea hominem genitum esse testatur.

item in secundo libro: unus unigenitus deus in corpusculi humani formam sanctae uirginis utero insertus accrescit. qui omnia continet et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. item in eodem libro: angelus testis est, deus nobiscum est, ille qui nascitur. item in libro decimo: nati quoque in hominem ex partu uirginis dei sacramentum docuimus. item in eodem: namque cum in homine deus natus sit, non [*]( 2] Matth. 25, 31. 23] Dt 25. 27] II, 27 28] X. 7. 30] 1 c. ) [*]( 3 gloriam sua M 4 se ille M 5 non ita dicamus itas M 7 quic. quid p 9 proprietate M 12 paucorum Mv 14 iam om. M fide] exemplis M 15 hjlarius p uir om. M 17 per om. N 20 coeperit N 23 in post deus] ipse p 24 forma M 25 accepit p intra quem] intra quem et per quem Hilar. 28 nati ... 29 item om M 30 in om. Np in homine] in hominem (uat. hctio in homine) Hilar. J, )

383
idcirco natus est, ne deus non maneret. item eiusdem in prooemio expositionis euangelii secundum Matthaeum: erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus deus nostri causa homo natus cognosceretur. item in consequentibus : ad id quod deus erat-, homo, id quod tum non erat, gigneretur. item in eodem: tertium deinceps illud congruum fuit, ut, quia deus homo genitus in mundo, et cetera.

haec quidem pauca sunt de satis multis, sed tamen uides etiam ex his quae diximus, quod palam et euidenter natum ex Maria deum praedicat. et ubi illud tuum: non potuit creatura parere creatorem, et: quod natum est ex carne, caro est? longum est de singulis personis conuenientia dicere: enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.