De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Dicis quoque quod spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. ad quod quidem respuendum ac refutandum etiamsi ipsa dicti execrabilitas satis sufficit, tamen adhibemus exempla. dic mihi, quaeso, tu, qui hoc quod eum daemones metuerint non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc uis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen eius potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine eius daemones eiecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi, qui sedebat ad speciosam portam templi, in nomine, inquit, Iesu Christi surge et ambula.

et iterum in cinitate Ioppe ad eum, qui ab annis octo paralyticus iacebat in lectulo, Aeneas, sanat te, inquit, Iesus Christus: surge et sterne tibi. Paulus quoque praecipio, inquit, tibi, ad spiritum Pythonis, in nomine Iesu Christi exi ab ea: et exiit ab ea daemonium. sed quam longe haec inbecillitas a domino nostro fuerit, hinc intellege, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico quos ille per nomen suum potentes fecerit, siquidem nulli umquam apostolorum post domini resurrectionem uel daemonem uel ullam infirmitatem obstitisse cognouimus.

quomodo ergo metuendum eum spiritus reddidit qui alios fecit esse metuendos, aut in se ipso infirmus fuit cuius fides etiam per alios super uniuersa regnauit? postremo hi qui potestatem a deo acceperunt numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam ad eum a quo acceperant retulerunt, quia nec potestas ipsa uim ullam umquam habere potuit nisi per nomen ipsius qui dedit. ideoque et apostoli et omnes ministri dei nihil in suo umquam, sed in Christi nomine atque inuocatione fecerunt, [*](10] Act. 3, 6. 12] Act. 9, 34. 14] Act. 16,18. ) [*]( 1 quoque ergo quod M 3 exsecrabilitas M 5 Umuerint M nec] ñ p potestates M hoc uis ... 6 potestatem om. M 7 qua] quia M tu om. M 9 enim] inquit M 12 paraliticus Mp lecto Mv aenea N\'M: cf. Satanas Conl. XXII, 10, 2 sanet N2pv 14 tibi inquit M phithonis N phitonis p fitonis M pythonem av 15 exire Mv d Uulg. 17 intellige Mp ne in illis quidem imbecillis M quo M 24 nunquam M 25 ad eum] a deo N ad deum p acceperunt M 26 umquam om. p 27 ministeri N )

377
quia potestas ipsa inde accipiebat uirtutem unde habebat exordium, et dari per ministros nequaquam poterat nisi ab auctore uenisset.

tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.), dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit, filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.

numquid ergo, ut mos eorum erat qui potestatem a deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum inuocatione diuini nominis postulabat? cur non, sicut apostoli in nomine ipsius, ita quoque ipse in nomine spiritus operabatur? denique quid de ipso euangelium protestatur? erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. aut superbum et arrogantem forsitan uis fuisse, qui potestatem, quam a deo ut ais accepisset, suae potentiae deputaret? sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta famulis nisi per nomen auctoris nec habere efficientiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputauit.