De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quomodo sine genealogia dominum fuisse dicit, cum euangelium Matthaei a genealogia coeperit saluatoris dicens: liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham? ergo et iuxta euangelistam habet genealogiam et iuxta apostolum non habet, quia iuxta euangelium ex matre habet, iuxta apostolum ex patre non habet. et ideo bene apostolus dicens sine patre, sine matre, sine genealogia ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memorauit. ac per hoc in utraque domini natiuitate et euangelica sibi et apostolica simul scripta conueniunt, quia et iuxta euangelistam habet genealogiam sine patre incarnatus, et iuxta apostolum non habet sine matre dominus in deitate generatus, Esaia dicente: generationem autem eius quis enarrabit?