De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed cessauit postea forsitan et conquieuit cassatisque temptationibus suis deposuit suspicionem, quia non inueniebat effectum? mansit quin immo in eo semper et usque ad ipsam domini crucem suspicio in eo per formidines proprias cumulata peruenit. quid plura? ne tunc quidem opinari de eo filium dei desiit, postquam tantum in eum persecutoribus suis licere cognouit.

sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa diuinitatis aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen conpellebatur deum, quia, licet hoc mallet credere quod uolebat, cogebatur tamen ad id certis rerum indiciis quod timebat. nec mirum. quamuis enim eum et consputatum et flagellatum et contumeliis affectum et in crucem actum uideret, cernebat tamen inter ipsas iniuriarum indignitates diuinas exabundare uirtutes, dum uelum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis uirtutem omnia sentiunt et cuncta etiam quae deum nesciunt opus diuinitatis agnoscunt.

et ideo hoc uidens diabolus ac tremens omni modo peruenire ad dei agnitionem etiam in ipsa hominis consummatione temptauit., dicens per eos qui crucifixerant: si filius dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. sensit utique dominum deum nostrum passione corporis redemptionem humanae salutis operari, simulque per eam et se destrui ac subiugari et nos redimi atque saluari, et ideo hostis generis humani omni modo et omni dolo cassari ea uoluit quae agi pro omnium redemptione cognouit.

si filius [*]( 23] Matth. 27, 42. j ) [*]( 4 et] ac Mx coequeoit p et cassatis (quass. M) Mv 5 temtationibus N 6 et om. Np 7 supplicio p iu eum v cum multa p 8 quidam M fllio M 11 suspiciens M eum om. M 13 cogitabatur N1 15 eum et] eum M consputum Mv 16 crnce mactatum M 17 eihabundare p 19 deum] domini p 20 uidens hoc Mpr 22 cousummatione M consumatione p qui eum cruciferant M 24 sentit p nostrum om. Np 25 redemptione NM per eant] ea r, om M 27 cassare M J )

369
dei, inquit, est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, scilicet ut motus uerborum contumelia dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur iniuriam. uides ergo dominum etiam in cruce positum filium dei appellari, uides eos hoc quod nominant suspicari. disce itaque, ut superius dixi, uel a persecutoribus ipsis uel a diabolo filium dei credere. quis umquam aequauit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus est? ille eum filium dei esse suspicatus est etiam cum mortem pertulit, tu negas etiam cum resurrexit: ille eum deum suspicatus est cui se occuluit, tu negas cui probauit.