De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum ( genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: , hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? \' sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat, qui uenisse eum palam confitebantur?

numquid ignorabat dei aduentum Petrus dicens: tu es Christus filius dei niui?j numquid Martha quid loqueretur aut quem crederet nesciebat, utique, inquiens, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uiui? omnes denique, qui ab eo uel morborum remedia uel membrorum restitutiones uel mortuorum uitam petebant, ab hominis id infirmitate an a dei omnipotentia postulabant? i