De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uides ergo in symbolo auctoritatem dei esse: uerbum enim breuiatum fecit dominus super terram. sed hominum fortasse quaeris. ne id quidem deest: per homines enim id deus fecit. sicut enim inmensam illam scripturarum sacrarum copiam per patriarchas et prophetas maxime suos condidit, ita symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit, et quidquid illic per suos larga ac redundanti copia dilatauit, idem [*]( 11] Rom. 9, 28. \\ ) [*]( 1 tantam M et] ut ac 2 alterutrum p1 denegem M do utrumque] de utroque M 3 et quid coucedo om. N ducam N* etsi M 4 simbolo p uoluntarias N1 7 sybolus N symbohis Mp ideo Hutem p 8 iu unum collata av 9 quicquid p 11 secudum p cousumans NMp 14 dupplicis p 16 condens] concludens M 17 consolens] eoucludens M 19 laboret M 20 memoriae N memorie p 21 coutiueri Mv 22 simbolo M 23 faciet Mv 24 homineM 25 deus id p deus om. a inmensam] uniuersam a sacram M 27 simbo- lum Mp quicquid pa 28 redundancia M rededundauti p g )

329
hic per suos plenissima breuitate conclusit. nihil ergo in symbolo deest, qui ex scriptis dei per apostolos dei conditus totum in se, quantum ad auctoritatem pertinet, habet quidquid uel hominum est uel dei, quamuis etiam quod per homines factum est dei existimandum sit, quia non tam illorum per quos factum est quam illius credendum est esse qui fecit.

credo ergo inquit symbolus in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum nostrum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta: qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia die resurrexit secundum scripturas, et in caelos ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et reliqua.