De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quomodo ergo, cum ipsa confessione nostra ante uirginis partum atque conceptum dominicus homo omnino non fuerit, Christus tamen, qui a te solitarius homo dicitur, deus scriptis sacris sine exordio praedicatur, et tanta hominis ac dei unitas legitur, ut et homo deo semper antea coaeternus et postea homini deus conpassus esse uideatur, cum utique nec ininitiabilis homo nec passibilis deus esse credendus sit?

illud est utique quod iam superioribus scriptis testati sumus, quod unitus homini, id est suo corpori deus nullam fieri patitur inter hominem ac deum humana opinione distantiam nec admitti omnino uoluit, ut alius a quoquam filius hominis, alius dei filius crederetur, sed ita omnibus scriptis sacris dominicum hominem conectit deo atque concorporat, ut nec in tempore admodum hominem quis a deo nec in passione possit deum ab homine discernere.

si enim ad tempus respicis, inuenies semper filium hominis cum dei filio, si ad passionem, inuenies semper cum filio hominis dei filium: ita scilicet unitum et indiuiduum sibi Christum filium hominis ac dei filium, ut, quantum ad uocem scripturae pertinet, nec homo separari a deo tempore nec ab homine deus omnino ualeat passione.

hine enim illud est: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo: ubi cum dei filius loqueretur in terris, filium esse hominis testabatur in caelis et eundem filium hominis, quem ascensurum dicebat in caelum, descendisse quoque antea testabatur e caelo. uel illud: si uideritis filium hominis ascendentem ubi erat prius: cum eum qui ex homine natus est nominet, in supernis [*]( 23] Ioh. 3, 18. 28] lob. 6, 63. ) [*]( 2 et cracifixus et sepultus (est utroque loco omisso) v 3 sqq.] Dominicus homo maledicitur margo N 5 homo solitarina v 6 in scriptis sanctis v 7 ante v 8 deus om. N 9 credendns sit esse v 11 patiatur v 12 ammitti Nl 13 aliud a p\' 14 filius dei v 15 aqq.] nestorianus sensus est margo N connectit pv 16 ammodum N 18 filio dei v 21 diuinae scripturae p 24 filius dei v )

349
tamen semper fuisse testatur. sed et apostolus, si ad tempus respicitur, per Christum omnia facta praedicat: unus enim inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia: si autem ad passionem, maiestatis dominum crucifixum esse designat: si enim, inquit, cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.

et ideo etiam symbolus, unigenitam et primogenitum dominum legum Christum, deum uerum ex deo uero, homousion patri et creatorem omnium docens, natum ex Maria uirgine et crucifixum postea et sepultum esse testatur, ita concorporans scilicet dei et hominis filium et uniens hominem ac deum, ut nec in tempore fieri ulla ualeat nec in pas- : sione diuisio, cum idem utique dominus Iesus Christus et per aeternitatem temporis deus et per tolerantiam passionis homo esse doceatur: ac sic, licet nec homo ininitiabilis nec deus passibilis dici debeat, in uno tamen domino Iesu Christo et homo ante perpetuus et deus mortuus praedicatur.

uides ergo quod Christus omnia est et nomen illius significatio est utriusque naturae, quia et homo et deus natus ita in se cuncta conplectitur, ut in eius nomine nihil deesse noscatur. non ergo ante partum uirginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae dei: sed quia in utero uirginis unitus est deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.