De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed dicis forsitan, si eundem in fine temporum natum dicam ex uirgine, qui ante omnia natus fuerit ex deo patre, carneum me etiam ante mundi initia deum dicere, qui ipsum dicam postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem illum qui natus sit postea semper fuisse. nolo te hac ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut putes me hominem qui ex Maria natus est ante exordia rerum asserere, et deum etiam ante principia mundi semper corporeum

praedicare. non ita, inquam, non ita dico, quod, priusquam nasceretur, homo in deo fuerit, sed quod postea in homine deus natus sit. non enim caro illa quae ex carne uirginis nata est semper fuit, sed deus qui semper fuit ei carne uirginis [*]( 7] Phil. 2, 7-8. 15] Hebr. 13, 8.\' ) [*]( f 1 2 deum N 6 omousios Np 12 ac] et v est om. p fides uestra, haec est salus uestra. v 15 hodie N fcta Np 17 fcti Np huius an 19 Րcla Np 23 ipsam W 28 assere N 31 natus deus v J )

347
in carne hominis aduenit. uerbum enim caro factum est: non carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione diuinitatis uniuit. dic enim mihi: quando uel ubi uerbum caro factum est, aut ubi exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, aut ubi egenus factus est, cum esset diues, nisi in illo sacro uirginis utero, ubi, dum incarnatur uerbum dei, caro dicitur factum, dum editur, formam serui in ueritate suscipit, dum humana condicione patibulo affigitur, fit egenus et pauper redditur passione carnali, cum esset diues maiestate diuina?

alioquin si, ut ipse ais, post haec in eum, ut in unum prophetarum atque sanctorum, diuinitas uenit, ergo et in illis, in quibus habitare dignatus est, uerbum caro factum est, ergo et per unumquemque illorum exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, ac per hoc nihil nouum nec praecipuum in Christo factum est, nihil singulare, nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit nec natiuitas nec mors.