De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi, quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo in deum patrem et in Iesum Christum filium eius. habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt, qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.

sed dicis forsan Christum non esse ex deo natum. et quomodo in symbolo ais: credo in Iesum Christum filium dei? aut ! negaturus es ergo symbolum aut confessurus filium dei Christum. si autem confiteris in symbolo Christum filium dei, necesse est ut eundem ex Maria confitearis Christum filium dei: aut si alium ei Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemas.