De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod apostolus quoque cum dilucidare ac manifestare omnibus cuperet, ita locutus est: quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. sed et alibi neque tempt.emus, inquit, Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. eximius quoque apostolorum Petrus et nunc quid temptatis, inquit, deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.

liberatam ab Aegypto dei populum et per ingentes aquarum uias siccis pedibus abductum ac per uastas heremi solitudines conseruatum non nisi a solo deo sine dubio nouimus secundum illud: dominus solus ducebat eos, et non erat cum eis deus alienus. et quomodo apostolus tot et tam t euidentibus testimoniis et ab Iesu liberatum ex Aegypto populum Iudaeorum et Christum a Iudaeis tunc in deserto temptatum praedicat dicens: neque temptemus Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt? omnes quoque sanctos, qui uixerunt sub lege ueteris testamenti, beatus apostolus Petrus per gratiam domini nostri Iesu Christi praedicat esse saluatos.

eii atque effuge hinc, si potes, tu, quisquis ille es, qui rabido ac blasphemo spiritu furens nihil interesse admodum inter Adam et Christum putas, et qui eum etiam post partum uirginis deum denegas, ostende penitus quemadmodum etiam ante ortum corporis deum non fuisse conuincas. ecce enim apostolus clamitat populum de terra Aegypti ab Iesu esse saluatum, in deserto ab infidelibus Christum esse temptatum, patres quoque nostros, id est [*]( , 2] Ep. Iudae 5. 4] I Cor. 10, 9. 7] Act. 15. 10-11. 14] Deat. 32,18. 18] I Cor. 10, 9. ) [*]( I 2 homLoibus M 3 Ggipti p 11 iUi] ipsi M egipto p 12 uastam M 13 solitudinem M solo absque dubio deo Mc 14 deducebat M 16 ei] ab Mv egipto p 17 Chriatum a] a decem milibus M tam M tempthtum om. N 28 ac] atque M 24 inter se ammodum N 25 denegasse N 28 egipti p per iesum M deserto et ab p i )

316
patriarchas atque prophetas per gratiam domini nostri Iesu Christi I saluatos. negato haec, si potes. nec mirabor si feceris, ut\\ neges quae omnes legimus, qui quae omnes credimus denegasti. I

intellege ergo tandem quia iam tunc et ei Aegypto populum j in deo Christus eduxit et in deo Christus a populo temptatore I temptatus est et omnes iustos Christus in deo gratiae suae liberalitate saluauit, quia per sacramenti unitatem ita et deus in Christum et Christus in deum transiit, ut et quidquid deus fecit Christus id perfecisse, et quod postea Christus pertulit deus id pertulisse dicatur. et ideo dicens propheta non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum hoc sensu et hoc spiritu praedicabat, quo apostolus Christum eductorem ei Aegypto Israheliticae plebis esse dicebat, ut eum utique qui ex uirgine natus est hominem semper per sacramenti unitatem in deo fuisse sentiret. alioquin, nisi ita creditur, aut omnino cum haereticis Christus non deus aut certe contra prophetam recens deus esse creditur.

sed absit hoc a catholica dei plebe, ut aut a prophetia dissentire ant cum haereticis sentire uideatur et in maledictum forsitan illud populus benedictionis incurrat, ut spem suam in homine posuisse dicatur. qui enim dominum Iesum Christum solitarium hominem natum asserit, dupliciter maledictioni obnoxius sit necesse est, siue in eum credat siue non credat. si enim credit, maledictus qui spem suam ponit in homine: si autem non credit, maledictus utique nihilominus, quia, licet in hominem non crediderit, deum tamen penitus denegarit. i