De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ais ergo Christum theodochon imaginem appellandum id est non propter se eum, quia sit deus, sed quia deum in se susceperit honorandum. hoc modo ergo nihil inter eum et omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris, quia omnes utique sancti homines deum in se habuerunt, siquidem et in patriarchis deum fuisse et in prophetis deum locutum non ignoramus.

omnes denique non dico apostolos, martyres, sed omnes quoque sanctos dei et seruos dei habere in se spiritum dei credimus secundum illud: uos enim estis templum dei uiui, sicut dixit deus: quia inhabitabo in eis, et iterum: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? et per hoc omnes hi theodochi sunt, ac sic hoc modo cunctos admodum Christo similes et deo pares dicis.

sed absit haec abominandi erroris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis dominus, ut terrenae fragilitati deus terrestrium et caelestium conparetur et haec ei ex beneficiis suis iniuria fiat, ut, quia habitatione sua dignatur hominem, idcirco idem quod homo esse dicatur.