De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis, in aduentu temporum demonstraberis. deus de [*]( 17] I Tim. 1, 7. 20] Col. 2, 9. 27] Esai. 64, 1. 29] Habac. 3. 2-3 (LXX). ) [*]( 1 sicut M 4 ipsi M et ex euo Mv 6 e om. M ipsius p quos] qao N 10 cum] quod M 15 quur N mluto non plus p 17 intelligens Mp loqueris M 18 et omnes sancti Mv 23 est p: om, N Me 25 obtabant M 26 sio] si M 27 ysaias Mp 28 abacuc Mp 29 optat M inquid N cetenderitis p1 30 aduentũ M theman NM:p thaman M1 )

324
man (sine illud: deus ab austro) ueniet. dauid quoque: deus manifeste ueniet, et iterum: qui sedes super Cherubin , appare. alii aduentum eius quem mundo prae- stitit annuntiabant, alii postulabant.

nonnulli specie dispari, sed omnes affectu pari, intellegentes utique aliquatenus quantam rem precarentur, ut deus in deo habitans, in forma dei ac sinu permanens, semet ipsum exinaniret formam serui accipiens seque usque ad suscipiendas omnes passionum acerbitates contumeliasque submitteret, subiret poenam pro beneficiis et, quod intolerabilissimum et indignissimum est, ab his ipsis mortem exciperet pro quibus ipse moreretur, intellegentes ergo hoc aliquatenus sancti omnes, aliquatenus, inquam, intelJegent-es,I quia quantum sit nemo intellegit, consona omnes aduentum dei uoce et quasi concentu mutuo postulabant, scientes utique i in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omnium contineri, quia nullus soluere uinctos posset nisi immunis a uinculis, nullus eximere peccatores nisi peccato carens.

nemoi enim liberare aliqua re quemquam potest, nisi ea re ipse liber sit qua a se alius liberatur. et ideo cum in omnes mors pertransisset, omnes uita indigebant, ut in Adam scilicet morientes in Christo uiuerent, quia, quamuis multi sancti, multi electi ac J familiares admodum deo fuerint, nulli tamen potuerunt per se I penitus esse salui, nisi fuissent aduentu domini et redemptione saluati. I [*]( 2] Ps. 49, 3 ct 79,2. ) [*]( 3 appare] mauifestare M 5 sed omnes affectu pari om, N omnes tm. a 6 in forma ... 7 permanens om. M 7 acciperet et so usque Mv 8 aceruitates Nl 9 summitteret N 10 intoilerab. M dignisaimum N1 est et indignissimum Mv ab is N a uiris M 12 aliquantenus inquam N iutelligcntes Mp 13 intelligit Mp 14 concentum Nl 16 solueret pt possit Mv 18 queuquam M 19 pertransiaet M 20 uita M 21 ac ... 22 fuerint om. M 22 ammodum N fuerunt v 23 aduentũ N ab aduentu M 24 saluati. Explicit de incarnatione xp̄1 contra. nestorium liber quintus N Explicit liber quintus Mp Incipit liber sextus N Mp )

325