De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Alioquin si, ut haereticus ait, deus futurus in domino Iesu Christo erat uelut in statua et in organo, id est ut habitaret tantum quasi in homine et loqueretur quasi per hominem, non ut ipse esset qui habitaret atque ex se et suo corpore loqueretur deus, iam utique sic et habitarat in sanctis et locutus fuerat e sanctis, in his quoque ipsis quos supra dixi, qui aduentum ipsius precabantur, sic erat ac loquebatur.

et quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si hoc petebant quod iam acceperant? aut quid uidere oculis cuperent quod corde retinebant, praesertim cum plus sit eandem rem habere quempiam intra se quam uidere extra se? aut si sic habitaturus erat in Christo deus sicut in sanctis omnibus, cur magis Christum uidere sancti omnes cuperent quam se ipsos? et si eandem rem uisuri in domino Iesu erant quam in se habebant, cur non plus multo arbitrarentur eandem rem in se habere quam in altero uidere ?

sed erras, mfelix furor, non intellegens, ut apostolus ait, et quae loquaris et de quibus adfirmes. omnes enim prophetae et sancti portionem quandam diuini spiritus, prout capere poterant, a deo acceperunt, in Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit atque habitat corporaliter. et ideo longe de eius plenitudine omnes sunt, ex cuius plenitudine aliquid accipiunt: quorum adimpletio Christi munus est, quia uacui utique omnes erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.