De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hoc enim illud est quod reuelante sibi domino ille carissimus dei Iohannes praeuidens id de eo ipso locutus est qui [*]( J 10] Ps. 80, 10. 23] Hierem. 17, 5. 1 ) [*]( 2 negato p: nega. tu NMv cf. IIII, 6, 4 adnot. 3 qui quae] quicq; M 4 intellige Mp ot om, p egipto p 5 christos (amt a) M 7 natiuitatem p 8 tranBiuit M quicquid p 11 sensum Nl hoc sensu haec et hoc M 12 quod NM 13 egipto p israeliticae Mp 14 homine N1 16 contra] iuxta M 18 aut a (a add. m. 2) prophetia N et (propbecia) p: aut prophetaci M aut a propheta v 20 homine N 21 dum nrm pv 22 4uppliciter p 23 maledictus eat p qui spem ... 24 maledictus om M 24 credat p\' 25 nichil minus M homine M 26 denegauit r 27 cJarissimus N 28 de deo pt ipse M... )

317
in se loquebatur. omnis, inquit, spiritus qui confitetur Iesum in carne uenisse, ex deo est: et omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi, quod audistis quia uenit, et nunc iam in mundo est. o admirabilem dei singularemque pietatem, qui uelut cautissimus ac prouidentissimus medicus uenturos quandoque in ecclesiam suam morbos ante praedixit, et cum praenuntiaret infirmitatem, dedit ex ipsa. praenuntiatione medicinam, ut omnes scilicet agnoscentes languorem ingruentem procul iam atque longe uit-are inciperent quae imminere didicissent.

et ideo sanctus Iohannes omnis, inquit, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi agnoscisne eum, haeretice, agnoscis iam de te palam et signanter ista dixisse? nemo enim ita soluit Iesum quam qui non confitetur deum. cum enim in hoc omnis ecclesiae fides et omnis cultus sit, Iesum deum uerum fateri, quis magis uenerationem eius et cultum soluere potuit quam qui totum in eo quod omnes colimus denegauit? caueas ergo, obsecro, caueas ne quis etiam te antichristum dicere queat. conuiciari me aut maledicere putas? non meum est quod loquor. ecce euangelista dicit: omnis, qui soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi.

si non soluis Iesum et deum non negas, antichristum te nullus dicere potest: si autem negas, quid accusas quod antichristum te quisquam esse dicat? tu hoc de te, tu, inquam, dum negas, ipse dixisti. uis scire hoc uerum esse? dic mihi, Iesum cum ex uirgine na.sceretur quid uelis, hominem fuisse an deum? si deum tantum, soluis utique Iesum, qui in eo hominem unitum deo fuisse denegas: si autem hominem, soluis utique [*]( | 1] I Ioh. 4, 2-3. ) [*]( 2 et] t M 3 hic est antichristus Mp 4 quod] quem p 5 ammirabilem N 6 ac] aut M prudentissimus v 7 ecclesia. sua M 9 langorem Mp 12 hic PoSt antichristus p hereticae N 13 iam om. N designanter Mv dixisset N1 15 ecclaesiae N 18 anticristura p 19 conuitiari N conuiuciari M 20 locor M 21 hic est antichristus (anticristas p) Mpv non post si sras. in N 22 non om. N 23 anticristum p quisquam te M 24 imquam N 27 soluisti M iti eo] nec N 28 deneges Mc: ef, II, 5, 2 fin. soluisti M ) [*]( XVII. Call. 1. ) [*]( 28 )

318
nihilominus, qui solum tantummodo, ut facis, hominem natum esse blasphemes.

nisi forte existimas quod non soluas Iesum. n qui fuisse eum deum negas, qui solueres utique etiam si natum cum deo hominem non negares. sed exemplis forsan hoc manifestius uelis fieri. accipe de utroque. Manichaeus extra ecclesiam est, quia Iesum deum tantum fuisse asserit, Hebion, quia hominem. uterque enim legum negauit ac soluit, alter solur dicendo hominem, alter tantummodo solum deum, quia, licet diuersa dixerint, par tamen est ipsius diuersitatis impietas. nisi quod, si ulla inter malorum magnitudinem potest esse discretio, iniuriosior blasphemia tua est quae solum hominem asserit quam illa quae solum deum, quia, licet utrumque malum sit, contumeliosius tamen est diuina domino quam humana rapuisse.

fides ergo haec tantum catholica, haec I tantum uera est, dominum Iesum Christum, sicut deum ita et hominem, et sicut hominem ita et deum credere. omnis enim, qui soluit Iesum, ex deo non est. soluere autem hoc est, quod unitum est in Iesu uelle rumpere et quod indiuiduum separare. quid autem in Iesu unitum et indiuiduum ? homo utique et deus. ergo ille Iesum soluit, qui haec separarit atque disruperit. [alioquin si non disrumpit ac separat, ergo nec soluit. si autem separat atque disrumpit, ille utique soluit qui separat atque disrumpit.]