De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uerum quia hactenus euangelicis uel maxime atque apostolicis quasi nouis testibus usi sumus, nunc de prophetis ueteres proferamus, admiscentes interdum antiquis noua, ut intellegant omnes scripturam sacram uenturum in carne dominum toto quodammodo suo corpore quasi uno ore clamasse. ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere dei diues quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Hieremias propheta, hic est, inquiens, deus noster, non reputabitur alius praeter eum. qui inuenit omnem uiam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israhel dilecto suo. post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est hic est ergo inquit deus noster.

uides a propheta deum quasi manu indice ostendi et quasi digito significante monstrari: hic est enim inquit deus noster. dic mihi ergo: quem deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam patrem? et quid necesse erat ostendi eum, quem se nosse omnes credebant? non enim Iudaei deum tunc ignorabant, qui sub dei lege uiuebant. sed id agebatur utique, ut filium dei deum noscerent.

et ideo bene propheta eum, qui omnem disciplinam inuenisset, id est legem dedisset, uidendum in terris, id est uenturum in carne dicebat, ut, quia eum qui legem dedisset deum esse Iudaei non dubitarent, eum qui in carne uenturus esset deum esse cognoscerent, cum eum utique, quem legislatorem deum crederent, uidendum inter [*]( 10] cf. Hierem. 1, 5. 11] Baruch 3,36-38. ) [*]( 1 quicquidlibet p 2 speciae N 4 actenus N 5 nobis Np 6 uetera proferamur M ammisceutes Np 8 quali p 9 ammirabilis N 10 ammodum N 11 nassci iheremias M ieremias p 13 et om Np 14 israel Mp 15 inter homines Mv est post couuersMtus om. M 18 enim om. Np 19 nuinquitjnam p 21 omnes nosse Mpv deum om. p 22 quia v 23 dei om. Np deum om. M eum bene propbets M )

296
homines per susceptionem humanae carnis audirent, eodem ipso quoque per prophetam aduentum proprium pollicente: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. non reputabitur ergo inquit scriptura sacra alius praeter eum.

pulchre hic propheta praeuidens peruersa dogmata omnem sensum haereticae peruersitatis exclusit dicens: non reputabitur alius praeter eum. hic est enim unus ex deo in deum natus, cuius iussionem uniuersitatis opus secutum est, cuius uoluntas rerum ortus est, cuius imperium mundi fabrica est, qui cuncta dixit, et facta sunt, cuncta. mandauit, et creata sunt. hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ei spiritu conceptus, natus ex uirgine, in mundo uisus, inter homines conuersatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semet ipso aduersarias nobis inimicasque uirtutes, mortem occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens.

uni ergo haec domino Iesu Christo peculiaria sunt, et ideo non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate deus ex deo natus est. id ergo per propheticam doctrinam tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis dei patris filius disceretur, et cum ad filium non reputari deum alterum audirent, unum utique in patre ac filio deum esse cognoscerent. post haec, inquit, in terris uisus est, J et cum hominibus conuersatus est. uides quod euidenter \' hic aduentus domini ac natiuitas designatur. numquid enim pater umquam, qui non nisi filio tantum uisibilis esse legitur, aut in terris uisus aut in carne editus aut inter homines conuersatus est?

non utique. intellegis ergo quod omnia haec de [*]( 3] Esoi. 52, 6. 13] of. Col. 2,14. ) [*]( 2 quoque scriptara sacra per M 4 ergo inquit scriptura aacn om. M pulcre p pulchre hic ... 7 praeter eum om. M 6 excludit p 8 iussiano Mv uolutas p 9 eat post ortus om. M 12 uirgine Haria v 13 cirographum M cyrographum p 14 semed M 15 morte e fide p 16 corrumptionem p 17 peculiari N1 18 hoc Nlp gloria M 19 per om. Mo 20 prophetica doctrina. Mv 21 diceretur Ma 22 utique ex itaque N 24 et cum ... conuersatus est om. M 25 ac diuinitatis M 26 nisi in filio M 27 inter in N )

297
Alio dei dicta sunt. nam cum et uidendum in terris deum propheta dixerit et alius praeter filium non sit uisus in terris, CD de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo dictum postea res probauit. cum enim uidendum utique deum dixerit, non de alio hoc uere dicere potuit quam qui uere I postea uisus fuit. sed de hoc satis hactenus. nunc ad alia transeamus. labor, inquit Esaias propheta, labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, et tui erunt serui: post te ambulabunt, uincti manicis: et te a.dorabunt, teque deprecabuntur: quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quam bene sibi diuina semper scripta conueniunt.

Superior enim propheta dixit hic est deus noster, iste autem tu es deus noster. in illo utique diuina doctrina, in hoc humana confessio est. alter personam magistri docentis, alter Personam populi confitentis explicuit. pone enim nunc docentem cotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam prophetam ac dicentem de domino Iesu Christo: hic est deus noster: quid aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad dominum Iesum dixit: tu es deus noster, ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adiungi dicente populo: tu es deus noster, et nesciebamus. bene enim hi, qui prius daemonicis superstitionibus occupati ignorabant deum, conuersi ad fidem possunt dicere: tu es deus noster, et nesciebamus.