De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Tu es ergo inquit deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quos magis hoc putas dicere, quibus hoc magis aestimas conuenire, Iudaeis, anne gentilibus? si Iudaeis, Iudaei utique Christum non cognouerunt secundum illud: Israhel autem me non cognouit, et populus! meus me non intellexit, et illud: et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit: in propria uenit, et sui eum non receperunt.

si autem gentibus, palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nesciuit quamuis illa nec patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc nouit, non nisi per Christum tamen nouit. uides ergo quod, siue ei J gentibus sit credens populus siue ei Iudaeis, bene pro se uterque dicit: tu es deus noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, quia et gentes colentes prius idola ignorabant deum, et Iudaei negantes dominum ignorabant filium dei. ac per hoc bene de Christo tam illi quam isti dicunt: [*]( 3] Iad. 3, 9. 5] 1. c. 15. 6] Matth. 1, 21. 9] loh. 1, 29. 12] Esai. 45,15. 16] Esai. 1, 3. 17] loh. 1, 10-11. 24] Esai. 45, 15, ) [*]( 2 eom] cum Nl tu N* 4 othomel p 5 eis d? M eis dominus r 7 est om. M opis pv: opus N opes M nature opus N1 8 soli illi p 9 ecce ante qai om. M 10 peccata pv 12 es om. M 13 isrf Np israel M putas hoc Mv 14 magis hoc p eitimas M conuenisse Mv an gentibus Mv: cf. III, 9, 3, 10, 1 16 israel Mp aut.em otn, M 17 me om. pt, 20 gentilitM christum p 21 sciret M nunc cognouit p 22 non nisi ... nouit om. M 25 isri N israel MpJ ydola p J )

301
tu es deus noster, et nesciebamus, quia tam illi nesciebant deum qui non credebant, quam illi qui dei filium denegabant.

si ergo Christus credendus est, ut uentas loquitur, ut diuinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui utrumque est, quid interserere te, infelix furor, inter Christum et deum niteris? quid separare corpus suum a filio dei appetis et ipsum a se deum diuidere conaris? unita discindis et coniuncta discernis. uerbo dei de deo crede: nulla enim re melius confiteri diuinitatem dei omnino poteris, quam si ipsa eam, qua ipsa se diuinitas docuit, uoce fatearis. scito etenim iuxta prophetam, quia dominus ipse est deus, qui inuenit omnem uiam disciplinae, qui utique et in terris uisus est et inter homines conuersatus est.

ipse lumen fidei mundo intulit, ipse lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia, quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum semper in dei patris gloria confiteri.