De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Tu es, inquit, deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator. quamuis multis iam scriptura et euidentibus signis de quo loqueretur ostenderit, expressit tamen manifestissime in saluatoris nomine Christi nomen, quia idem saluator utique qui Christus, dicente nagelo: quia natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus.

Iesum enim Hebraice saluatorem interpretari nemini dubium est, sicut angelus sanctae Mariae uirgini protestatur dicens: at uocabis [*]( ,3] Eph. 4r 1. 4] Philem. 9. 9] Act. 4, 32. JO] Esai. 45,14. 18] II Cor. 5, 19. 14] Esai. 45, 14. 19] 1. c. 15. 23] Luc. 2, 11. 26] Matth. 1, 21. ) [*]( 1 cenis N in catenis M cateniB suis ow. p 2 apostolum Paulum Mpv 3 in uinculis Mp 5 Renes M uides p ef. Itut. VI, 15, 1 amor dei M 10 cor unum px 11 est ante praeter om. N 12 apostolns euidenter Mpav 14 est ante praeter om. N* 16 praesenti pv 17 naturae significationem M 18 non unitatis abnegHtione om. M 19 urt N israel Mp 20 scripturae Np 21 ostenderit M: ostenderet Npr 25 enim om. M obrotce M )

300
nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ac ne forte eum hoc modo saluatorem diceres praedicatum quo de aliis dictum est: et suscitauit eis dominus saluatorem Othonihel filium Cenez, et iterum: et suscitauit eis saluatorem Aoth, filium Gera, adiecit: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.

non est autem humanae opis redimere populum a captiuitate peccati, quod illi soli utique possibile est de quo dictum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, ceteri enim non suum populum, sed dei, et non a peccatis, sed ab hostibus saluauerunt.