De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum ueritas non humanis tantum, sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem per diuinam auctoritatem abunde poterant, cum ipsa per se utique causae suae auctoritas diuina sufficiat. sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum uoluminum series, ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa scriptura sacra quasi unum quodammodo diuini oris est testimonium, accumulanda quaedam adhuc putauimus non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia, ut, quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui.

ergo quia superioribus libris dominum Iesum Christum non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam euangelicis atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, deum probauimus, nunc eum qui in carne natus est etiam ante carnis susceptionem deum semper fuisse monstremus, ut intel- legas consentientibus et quasi conclamantibus sibi diuinorum i uoluminum testimoniis eundem te post natiuitatem corpoream et hominem debere credere et deum, quem ante natiuitatem corpoream tantum deum, et quem post editionem uirginis in corpore deum, eundem ante partum uirginis uerbum deum.

disce ergo primum ab apostolo totius mundi magistro eum qui est sine exordio, deum, filium dei, in fine mundi, id est in temporum plenitudine filium hominis factum esse. ait enim . at ubi uenit plenitudo temporum, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. dic mihi ergo nunc: antequam dominus Iesus Christus ex matre Maria [*](26] Gal. 4, 4. ) [*]( 2 Consumatis p fidelissima N 6 poterat M utique per se Mv * suae om. Np 7 hic Np is M 8 quod N1 9 ipsa om. N (non p) \' 12 quicquid p necessarium om. M 13 ornatu M 16 etiam manente carnis suscepcione M 17 monstrabimus M intelligas Mp 18 dillcorum M 19 te om. Np in uatiuitate corporea Mv 21 quem om. M 26 temporis Mv 28 nunc om. M Christus om. M matre otn. N (non p) )

287
nasceretur, habuit deus filium aut non habuit? negare non potes quin habuerit. neque enim umquam aut. sine patre filius aut sine filio pater, quia, sicut ex patre filius, ita ex filio pater dicitur.