De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod scilicet apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed I per Iesum Christum et deum patrem. uides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conueniat. illic enim dicit: nunc iam non nouimus Christum secundum carnem, hic ait: non ex hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat.

dicens enim missum se non per hominem, hoc dicit: non nouimus Christum secundum carnem. et ideo non per hominem missus sum, sed per Christum, quia per Christum missus non per hominem missus sum, sed per deum. nomen enim in eo iam hominis non cadit, in quo totum diuinitas uindicauit. et ideo cum dixisset missum se non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, bene addidit et deum patrem, hoc est, missum se a deo patre et a deo filio esse designans.

in quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis generationis duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen est uirtus mittentis dei. et ideo ille missum se a deo patre et deo filio dicens in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in missione unam docuit potestatem.