De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed quia testimonia sacrae natiuitatis abunde suppetunt, utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent, inspiciamus ex pusilla aliqua portione etiam adnuntiationem de deo ueteris testamenti, ut intellegas futurum ex uirgine dei [*]( 8] Lac. 1, 85. 13] 1. c. ) [*]( 1 se antc donaute om. M poterant p1 2 areangelus M in nirginem p magestatem M (paxsim) 3 agitanda Nx 4 affuturamMp ti obumbrabit p1 obuinbrauit av 7 omnis om. M 8 et om. Np iu te M 9 scilicet ostenderet p 10 premis N 12 pnella credidit Np nuntianti p 13 sanctus om. M spiritus sanctus pvct .om. M 14 obumbrauit N obumbrabit tibi pl IG mistorii Mp 17 nascitur M v 21 que ex quem N 23 deberet N 24 diuinitatis M 25 ut puta M sunt scripta p 2G ox] in Mv pauxilla fx 27 intellogamus M )

250
ortum non tunc tantum cum actus est nuntiatum, sed etiam ab ipso admodum mundi ortu esse praedictum, re uera ut, quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemissa semper annuntiatio futurorum, ait itaque Esaias propheta: ecce uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus.

quis est hic, incredule, ambiguitati locus? concepturam propheta uirginem dixit, uirgo concepit: filium nasciturum, filius natus est: uocandum deum, uocatur deus, hoc enim appellatur nomine, quod natura, unde cum uocandum eum dei spiritus deum dixerit, probat se a spiritu dei uacuum, qui se a consortio reddidit diuinae nuncupationis alienum, ecce ergo inquit uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus, sed illud est forsitan quo se infidelis uertat tergiuersatio, ut dicat hoc, quod uocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis quam ad appellationem nominis pertinere..

sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam dei spiritus dici non potest? quid ergo illud est? ut intellegas utique prophetiam illam deitatis nomen tunc praedixisse, non carnis, nam cum aliud in euangelio homo unitus deo nomen acceperit, necesse est utique hoc uocabulum hominis fuisse, illud diuinitatis. sed pergamus ulterius et alia ad ueritatem probandam ueritatis testimonia conuocemus. ubi enim de deo agitur, nulla re diuinitas melius quam suis testibus approbatur, ait ergo idem propheta alibi: filius natus [*](5] Esai. 7,14 et Matth. 1, 23.\t13] IL cc. 28] Esai. 9, 6. 1 actum M factus v 2 ammodum N praedicatum M 5 ysaias p 6 hemmanuhel M emanuel p 7 nobiscum deus] esaiae prophete margo N qui Np: cf. §. 7 incredulae v 8 prophetam N 10 apel-latur N quo M 11 eum om. p ab spiritu Mv 12 reddidit Np: reddit Mv 14 hemmanuhel M emanuel p 19 euuangeliis p (passim) 22 intelligas p intelligamus Mv prophetam iUum M diuinitatis v 25 f; p (saepe) 26 probanda M 28 alibi] esaias propheta margo N)

251
est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

sicut superius utique uocandum eum Emmanuhel propheta dixerat, ita hic uocandum eum et magni consilii nuntium et deum fortem et patrem futuri saeculi et pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in euangeliis uocatum his nominibus legerimus: ut intellegamus scilicet non carnis esse haec uocabula, sed diuinitatis, atque illud in euangeliis nomen esse suscepti hominis, hoc ingenitae potestatis, et quia nasciturus in homine deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse diuisa, ut et carni hominis nomen inderet et diuinitati dei uocabitur ergo inquit magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

non hic, quisquis es, o haeretiee, non hic propheta p ille diuino spiritu plenus exemplo assertionis tuae illum, qui natus est, conflatili statuae et figmento insensibili conparauit. filius enim inquit natus est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis. ne hunc, quem deum adnuntiabat, alium quam illum qui in carne natus est intellegeres, nomen natiuitatis adiecit dicens: filius natus est nobis, paruulus datus est nobis.

uides quot cognominibus ad demonstrandum corporalis ortus proprietatem propheta usus sit. et natum enim eum et paruulum nominauit, scilicet ut euidentius significationem natae subolis nomen exprimeret paruitatis. praeuidens absque dubio diuinus spiritus hanc blasphemantium haereticorum peruersitatem his [*]( 13] l. c. 18] L c. 23] 1. c. ) [*]( 1 principatum N 2 humerom NMp eius ante magni om. N 3 nuntius] uigelus Mv i hemmanuhel M emannel p 6 foti N weuli Mp 10 nom ex non N 12 carnis nomen inderet et diuinitatis deos uocaretur. Ergo M 13 inquit ergo p 19 priocipatum N humerum NMp 21 deum om, Mv incarnatuB eat M 22 intelle- gere N intelligeres Mp 23 filius] paruulos enim Np et Uulg. parnulus] fllius Np d Uulg. 24 quod Np demonstrandam Mr 26 significatione M sobolis NMpfJ 27 exprimeret et M )

252
omni mundo deum qui nascebatur rerum ipsarum uocabulis demonstrauit, ut etiam si blasphemare haereticus quaereret, blasphemiae tamen locum penitus inuenire non posset. filius ergo inquit natus est nobis, paruulus; datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

paruulum hunc, qui natus est, et pacis principem esse docuit et futuri saeculi patrem et deum fortem. quis est tergiuersandi locus? separari paruulus hic, qui natus est, a deo, qui in eo natus est, non potest: hunc enim, quem natum dixit, patrem futuri saeculi nominauit, hunc, quem paruulum nuncupauit, deum fortem esse praedixit. quid est, haeretice, quo te conferas? saepta et conclusa sunt omnia, non est usquam penitus exeundi locus. superest ut errorem, quem uoluntas noluit intellegere, tandem incipiat uel necessitas confiteri.

sed non contenti his, quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam spiritus sanctus dixerit inquiramus: si affiget, inquit, homo deum suum, quia uos affigitis me? ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius, de quo dicebat, ore praedixit: si affiget homo deum suum, quia uos affigitis me? nonne tibi, quaeso, dixisse hoc dominus deus noster quasi ad crucem ductus uidetur: cur, quaeso, redemptorem uestrum me non agnoscitis? cur deum indutum pro nobis carnem nescitis? saluatori uestro necem paratis? auctorem uitae ad mortem ducitis? deus uester sum quem suspenditis, deus uest-er quem crucifigitis. quis, rogo, hic error [*]( 3] L o. 18] Malach. 3, 8. 81] L o. ) [*]( 1 omnibus Nl deum v: diim M, om. Npn 3 blasphimiae N 4 pnruulus ... nobis om M 5 bumenim NMp 6 nuntius ex aogelns N m. 1 7 fcli Np seculi M, item infra 12 esse om. Mv 13 heifticae N septa NMp 15 intelligere Mp 17 aliam N 18 affigit M ai amget] heremiae prophete si affiget homo deum suum margo N 20 quasi] quia Na 21 affigit NM 23 uideretur M uidetur] nota deus crucifigitur margo N quur bú M 25 carne v 26 auctorem ... ducitis om. M 27 uester sum quem crucitigitis M: ef. cap. 4, 8 )

253
aut, quae insania est? si affiget homo deum suum, quia nos affigitis me?

\' uides quomodo uox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum uox sit. numquid expressius quicquam aut manifestius quaeris? uides quomodo testimonia sacra natum in carne dominum Iesum Christum ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem quam pertulit prosecuta sint, cum utique illum, quem alibi legis deum in carne nasci, hic deum in cruce uideas affigi. et ideo a.

propheta et illic, ubi natus est, deus dicitur, et illic, ubi crucifixus est, deus euidentissime nominatur, ne scilicet in aliquo dignitati diuinitatis praeiudicaret carnis assumptio et honorem maiestatis infringeret uel humilitas corporis uel contumelia passionis, cum utique augere in nobis affectum eius et cultum debeat uel dignatio tam humilis natiuitatis uel pietas tam benigna patientis, quia maximum utique et inmanissimum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.