De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tamen quia illi, qui de hac pestilentium spinarum stirpe descenderant, diuina ope iam ac pietate sanati sunt, orandus quoque etiam nunc dominus deus noster est, ut, quia consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et haec noua, similibus malorum initiis similem bonorum exitum largiatur.

Leporius enim, tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii ut supra diximus institutione uel potius prauitate descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos aut inter primos aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a deo emendatus ita male conceptam persuasionem magnifice condemnauit, ut non minus paene admiranda sit correctio illius quam inlaesa multorum fides, quia primum est errorem penitus non incurrere, secundum bene repudiare.

is ergo in se reuersus non solum in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae ciuitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut, ubi deuiatio eius prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur, et qui testes erroris antea fuerant, idem postea correctionis essent.