Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uestimentum namque esu tinearum adtactum nullius pretii uel honesti usus poterit ulterius habere commercium, totidemque lignum uermibus exaratum non iam ad ornatum uel mediocris aedificii, sed ad conbustionem ignis merebitur deputari. ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus deuoratur, inutilis erit uel uestimento illi pontificali, quod unguentum spiritus sancti de caelo descendens prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere sancti Dauid uaticinio perhibetur, secundum illud: sicut unguentum [*](15] PrJu. 25, 20. 26] Ps. 133, 2. ) [*]( I I om. L edaces L1 2 cursus H et om. H 3 eassus H1 obtenendi H nostram] meamH habuerint L1 4 reparat H 6 depremit, AH1 orationis H 7 loctioueui LI 8 trauquillam H 9 relcgionis G1 10 asperam H2 reddet A 12 frangit H obruet A disperatione AG1H 13 tniuuri H 14 nobis quoque L 16 corde H1 17 uiti Hl 18 non distinguit H actactum L 19 preti H1 commertium GL 20 itidemque IPv 21 edlfici H1 combust. AL 24 ungentum A sci quifi do (ric) L discendens H1 25 aharon A oram] stolam Å 26 dad A uaticinatione H uaticinatio L illut A ungentum A )

168
in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius: sed nec ad structuran templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cuius Paulus architectus sapiens posuit fundamenta dicens: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in nobis: cuius qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico Canticorum ?? trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum ?? nostrarum cedri. et idcirco huiusmodi ad templum dei ?? lignorum genera deliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae ?? et inputribilia, quaeque nec corruptelae uetustatis nec esui uermium ualeant subiacere.