Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli retundendi sunt. quae si passim per singulos incursus incertos ac uarios casus obtinendi animam nostram habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat diuinae contemplationis intuitu ipsamque mentem ab uniuerso puritatis statu deiectam funditus labefactat ac deprimit: non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare. tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur et ad cuncta operationum uel religionis officia inpatientem et asperum reddit, omnique perdito salubri consilio et cordis constantia proturbata uelut amentem facit ei ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.