Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Si enim haec, cum dicuntur de deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt, ergo et dormit, cum dicitur: exsurge, quare obdormis domine? de quo dicitur: ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel, et stat ac sedet, cum dicit: caelum mihi sedes est, terra autem scabillum pedum meorum, qui metitur caelum palmo, et terram suo pugillo concludit, et crapulatur uino, cum dicitur: et exsurrexit sicut dormiens dominus, sicut potens crapulatus a uino, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem: ut praeteream ignorationem et obliuionem, quae de ipso legimus in scripturis sanctis frequenter inserta, deinde liniamenta membrorum, quae tamquam de homine [*](6] Pa. 105. 40. 8] Ps. 6, 2. 14] Pa. 43, 23. 15] Ps. 120, 4. 16] Esai. 66,1 (LXX). 18] Esai 40,12. 19] PB. 77,65. 21] I Tim. 6, 16. ) [*]( 1 hanc L pernit. HL 2 excussitre H1 detestabiliori H 3 Bcribturarum AG1 5 eum uel scire GHLT: scire eum A cuntempnunt GH 6 furire H1 adque 01 dicitur L 7 furore GHLT: ira Å populo suo GL vel] et A profeta Å 8 furore tuo] ira tua AT 9 ira tua] furore tuo AT 10 uiti H1 concidero W 11 admiscant L 12 piuguU G1 13 littere L signifieatioue LI 14 exurge A dormia H 15 dormitauit L dormiet Hv et Utdg. 16 if. Å ifrI G sedit H 17 sedis AGlH est om. Lr scabillum A: scabellum rtll. 18 palma H1 19 tamquam dormiens HT 20 potans L potans et AT 21 et lucem habitat GLT: lucem habitans A et lamen habitat inaccissibile (altera i in e mut.) H 22 ut om. L praeterea L1 23 scribturis AG1 24 dein H menbrorum G figurato H )

153
figurali et conposito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus et brachio, digitis, utero pedibusque. quae omnia secundum uilem litterae sonum si uoluerimus admittere, deum liniamentis membrorum et corporea figura conpositum, quod dictu quoque nefas est quodque absit a nobis, necesse est aestimari.