Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quapropter athletam Christi legitime decertantem iracundiae motus radicitus oportet euellere. cuius morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sine iustis seu iustis ei causis licere nobis irasci, scientes nos ..discretionis lumen rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem et iustitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri eius fuerit tenebris obscuratum, tum deinde puritatem mentis nostrae mox proturbandam, templumque eam sancti spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante: postremo ut cogitemus nequaquam licere nobis orare nec iratos fundere preces ad deum, et prae omnibus incertum statum condicionis humanae prae oculis habentes cotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil diuitiarum contemptu, nihil ieiuniorum uigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab uniuersitatis iudice supplicia promittuntur aeterna. [*]( 1 non in G: uon rtU. sed in AL*: sed rell. 5 est tamea H 6perscribta Gl praescripta L ita tenere, ut in nouella exemplaria uilta et antiqua omnia continetur A 7 numerumom. G anthletam H1 8 hniua uerbi H 10 seu] siue LT sine iustis siue iniustis Hn ei om H 13 nostri AHLT: nostri lumen Gv 18 conditionis GL cottidie G 19 continentiam L\' 20 nihilque abrenuntistione L 21 contemtu H 22 solum L* et odium ... 23 iudice om. A 23 aeterna. Fiuit de spu irae. Inoipiunt capitula de spu tristitiae Å Explic̃ de spu irae lib VIII Incipiuut capitula sequentis libri G Ezplicit de ira liber VIII. Incipit de spu tristitiae liber VIIII HL Incipiunttituli L: om. H )

166