Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus inuenitur: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio, superfluum esse sine causa et adiectum esse ab his, qui amputandam iram pro iustis causis minime putauerunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus sine causa se dicat irasci. quamobrem apparet ab eis adiectum, qui propositum non intellexerunt scripturae uolentis - fomitem iracundiae omnimodis amputare nullamque indignationis occasionem penitus reseruare, ne, dum iubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur [*]( 6] Matth. 5, 22. 7] I Ioh. 8, 15. 14] Esal 66,18. 16] Rom. 2. 15-16. 20] Matth. 5, 22. ) [*]( 4 penetrabilibus HL 5 omioidium H 7 irascetur H1 enim om. AG et om. H 8 quo H 9 cuius cum oruore L 10 aput A fnndine H1 homicidia LI 11 pronuntiatus A 18 reddit GL illut A 14 profetam A 17 accussantibus H accusantium L defendentiam L 18 dñs H 19 numerum om. G est in eo H .-20 irascetur H1 22 anpatandam Å 23 quilibet ex qualibet H 24 dicit HL 25 acribtnrae AO1 26 anputare A amputarem G1 )

165
occasio. finis enim patientiae non in irascendo iuste, sed in penitus non irascendo consistit. licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is, cui expetere ultionem irato non liceat. melius tamen est ita tenere, ut et nouella exemplaria multa et antiqua omnia inueniuntur esse perscripta.