Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quasi uero non hic finis unicuique uindictae sit et abu nde quis furori proprio uel tristitiae satisfecerit, si id, quod praeualet, ira instigante conpleuerit (quod hi quoque facere noscuntur, qui motus suos non adpetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt possunt, nisi ut cum eis affabilitate solita minime con- loquantur), aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, De tenebris illius obscurati nec consilii salubris nec scientiae lumen admittere, sed nec templum spiritus sancti, habitante in nobis spiritu nequam, ualeamus exsistere. cohibitus enim in corde furor adstantes quidem homines non offendit, sed aeque spiritus sancti splendidissimum iubar ac si prolatus excludit.