Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Damnationem ergo Annaniae et Sapphirae memoriter retinentes horrescamus aliquid ex his reseruare quae renuntiantes penitus abdicare deuouimus. Giezi quoque pertimescamus exemplum, qui ob filargyriae culpam aeterno supplicio leprae multatur, et aliquid ex his quae nec ante possedimus caueamus adquirere. nec non etiam Iudae uel meritum uel exitum formidantes quicquam pecuniae resumere, quam semel a nobis abiecimus, tota uirtute uitemus. super haec omnia considerantes condicionem fragilis incertaeque naturae nostrae caueamus, ne dies domini sicut fur in nocte superueniens maculatam uel uno obolo nostram conscientiam deprehendat, qui omnes fructus nostrae renuntiationis euacuans illud, quod in euangelio diuiti dictum est, ad nos quoque faciat uoce dominica dirigi: stulte, hac nocte animam tuam expetunt a te: quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque de [*]( 11] I Tim. 6, 8. 21J I Thess. 5, 4. 25} Luc. 12, 20. ) [*]( 2 et affectum H 3 amputarit ex amputaret H 4 XXVII H 5 huiuslibet H resedere Hl 6 restringuendi H1 7 ulterius om. L hius H in nobis om. L 9 non diatinguit H inlibata G\' 10 consistentes secundum apostolum om. G 12 non distinguit H auaniae G saffirw GH sapphyrae L 13 horriscamus Hl 14 iezi G gexi Hl pertimiscatnas AGlHl 15 aeternae A et e in textu (aeterno in marg.) suplicio H 16 lepra L mulcatur A ne H 17 uel ante mentum om. A 18 exitium A* resummerc L 19 totam LI 20 coDsideremus H conditionem GHL fragiles Lx 21 ucniens L 22 conscientiam nostram H 23 illut A 25 eipetunt HL: eipetcut GTv repetunt Ac d Uulg. 26 purasti GLTr et Uulg. )

149
crastino cogitantes numquam nos de coenobii disciplina patiamur auelli.