Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia secutus es Christum dicentem tibi: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, quid missa super aratrum manu respicis retro, ut eiusdem domini uoce pronuntieris non esse aptus regno caelorum? super tectum euangelici culminis stabilitus quid descendis tollere aliquid de domo tua, ex his uidelicet quae antea contempsisti? constitutus in agro atque operatione uirtutum substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris reuestiri? si uero paupertate praeuentus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus adquirere debes quod nec antea possedisti. ob id enim ita domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis inpeditus adcurreres. uerumtamen nullus in hoc egens [*]( 8] cf. IIII Reg. 5, 27. 15] Matth. 1H, 21. 17J cf. Luc. 9, 62. 19] cf. Loc. 17, 31. 21] I. c. ) [*]( 1 quia... 8 secundum siiui desunt in A puhJauit H1 2 alienos LI 8 conquirendi L 4 deseruandi L tam om. G 5 censendum est do H 8 non distinguit H iezi G 9 pecunias caducas concupiscentes A 10 respersus est] respergi merentur A 11 reliquit] datur in giezi typo i reliquid GT 12 respargi H\' 13 aput A 11 XXVI H 15 omnia om. L 16 thensaurum G1 17 manum L1 respiciens GILI respicies Hl 18 ut] et L1 19 luminis H 20 descendes A disoeudia GlHl 21 contemsisti Å adquu H 22 substaatiam L 24 dimitteris A demitteris H1 multo magis adquirerc non Å 25 dei L 27 accurreres A )

148
frangatur: nemo est enim qui non habeat quod dimittat. uniuersis renuntiauit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputauit.