Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit.

ille namque refugienss paupertatem resumere quae abiecerat concupiuit, hi, ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter* aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere temptauerunt: et idcirco utrubique sequitur mortis damnatio 4 [*]( 16] cap. 14, 2. j ) [*]( 1 euidentes H1 2 simul L1 3 adiectioni H1 4 diuitis H1 5 dispensatioue H dispensationis LI 6 disputatos LI accipisset H saltem H3. 7 babund. Gl 8 eorum H habund. H 9 clancule (e in ras. G) GS3HE clancule (-ae) Stl clauculo v compilaret LI 11 emperat G\' 13 noc posse frena H 15 anauiam G saffiram G saffyrmmH sapphyram C 16 quidpiam G1 18 hii Hl mendatio SL 19 quantu L aupplici H \' 20 cucurrit H 21 proditor A 22 etenim H: om. Å operariis dissimilfs H1 23 cncurrit H 24 hii H1 26 totum H debuerunr GT 27 utrubiquc A: utrumque GT2 utrobique L in utroque utroque T1 )

147
quia utrumque crimen de filargyriae radicibus pullulauit. itaque si in eos, qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere temptauerunt, nec habuere desiderium adquirendi, sed reseruandi tantummodo uoluntatem, processit tam seuera sententia, quid censendum de his, qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare et nuditatem coram hominibus praeferentes affectu concupiscentiae coram deo diuites conprobantur?