Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis [*]( 6] lac. 1, 8. 8] cf. Luc. 14, 31-32. 12] Eccles. 5, 4 (LXX). 16] Matth. G, 24. 17] Lao. 9, 62. ) [*]( 1 scribtura AG 3 euuangelica L 4 discidentes A discendontes HP descendentesLI descedentes L1 6 inconstans est H2L2vet Uulg. 7enuangelii L SXG decim H1L progreditur ... 9 milibus om. H _ G 10 postulant H postolat L 11 exequentos AG (non S) 12 malore T mmet ipsos HLTc iuuoluuant G1 14 hie cum cum L\' X G k decim HL XX G niginti milibus H 15 inpugnantiuin nos uitiorum GHLT : nos inpugnantium (om. nitiorum) A 16 enim L 17 mamonne A: mammonae rea. quis AHT 18 dei regno L 19 bii H1 hic L o*casione (c eras.) L 20 scribturae AG* 21 uitiosiori H 22 adquo A ad om. H auum ad suum L 23 non suam ... pag. 140,15 ei eis quae rp desunttn A scribturarum G1 24 cooptantes H scribturis G1 scripturae L )

140
inferentes consentire eas suis opinionibus uolunt aiuntque scriptum esse: beatius est magis dare quam accipere. cuius interpretatione prauissima eneruatam domini putant illam esse sententiam qua dicitur: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, et hoc arbitrantur colore diuitias suas se abicere non debere, beatiores scilicet semet ipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis aliis quoque de earum superabundantia largiantur, dum erubescunt pro Christo gloriosam cum apostolo suscipere nuditatem nec opere manuum nec monasterii parsimonia uolunt esse contenti. quibus superest ut se aut circumuenire nouerint semet ipsos et nequaquam renuntiasse huic mundo diuitiis pristinis incubantes, aut si professionem monachi re atque opere cupiunt experiri, dispersis abiectisque omnibus nihilque ex eis quae renuntiauerant reseruantes cum apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.