Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque omni custodia cordis nostri sunt. latebrae primitus expaindae. quod enim illi in corporis puritate cupiunt adsequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere, in qua dominus arbiter atque agonotheta residens pugnam cursus et certaminis nostri iugiter spectat, ut ea, quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere incauta cogitatione patiamur, et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem coniuentia polluamur. quae licet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum ipsiusque omnipotentis dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit.