Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire, docens quanta in illa sit obseruatio, quanta diligentia, quanta custodia, quid nos conueniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus uesci, quas neminem inmundum contingere etiam ueteris legis praecepta permittunt? in Leuitico namque itA-praecipitur: omnia mundus manducabit carnes. et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino. quantum est igitur integrit-atis munus, sine qua et illi, qui erant sub ueteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse, et qui mundi huius corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari.