Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Audi quid dicat apostolus: omnis qui in agone contendit ab omnibus se abstinet. a quibus omnibus dixerit inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio conparatione carnalis adquiri. illi etenim, qui in hoc agone uisibili student legitime decertare, utendi omnibus escis quas desiderii libido suggesserit non habent facultatem, sed illis . tantum quas eorundem certaminum statuit disciplina. et non solum interdictis escis et ebrietate omnique crapula eos necesse est abstinere, uerum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, ut cotidianis exercitiis iugique meditatione uirtus eorum possit adcrescere.

et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud nouerint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur, ab eo tantum qui certamini praesidet sperantes cotidiani uictus substantiam et co- . ronae gloriam condignaque praemia uictoriae laude conquirere. atque in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut, cum se praeparant agonum certamini, ne qua forsitan per somnum nocturna delusi fallacia uires minuant multo tempore conquisitas, lamminis plumbeis renium contegant loca, quo scilicet metalli rigor genitalibus membris adplicitus obscenos umores ualeat inhibere, intellegentes se procul dubio esse uincendos nec iam posse propositum certamen demptis uiribus [*]( 3] Phil. 3, 20. 4] cf. Matth. 22, 30. 0] I Cor. 9, 25. ) [*]( 1 imitata tione Gl 6 dicit L 9 agone hoc G 12 tantummodo H 15 dissidia H desideria LI cottid. L exercitis H1 17 secularibus G b affectu L 19 certamine LI 21 condigneque Gl 23 praeparent H1 eertamina 01 24 somnium AHT 25 consequitas H laminis GH1 contegant Gl et (ant in rus.) H: contegunt AG2LT 26 silicet H rigore GLv adplicito (appl.) G2L2v 27 humores G2HL ualeant G\'v )

120
adinplere, si prouisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae uoluptatis- Iuptais imago corruperit.